monumenta.ch > Plinius > sectio 248

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 248
{CI} omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.